02:47
ProVaticanus
4,7M
Solemnis Canonizatio SS. Pii X promulgata est a SS. Pio XII P.M. (29 Mai. 1954) provaticanus.blogspot.com/…/solemnis-canoni… www.zazzle.com/sanctus_pius_pp… SANCTUS PIUS X (natus Iosephus Sarto, die …Magis
Solemnis Canonizatio SS. Pii X promulgata est a SS. Pio XII P.M. (29 Mai. 1954)

provaticanus.blogspot.com/…/solemnis-canoni…

www.zazzle.com/sanctus_pius_pp…

SANCTUS PIUS X (natus Iosephus Sarto, die II Iunii MDCCCXXXV in vico Riese apud Tarvisium in Italia - obiit die XX Augusti MCMXIV), Papa catholicus, episcopus Romanus a die IV Augusti MCMIII erat.

Eius apostolica sententia erat: Instaurare omnia in Christo.

Parentes eius agricolae Italicae erant. Cusa vita erat franciscano spiritu: frequentavit scholam et eo demum adventus calceos sibi induit, ut parceat eis... Annum 23 vitae gerens ordinatus est sacerdos. Capellanus erat Tombolo, ubi habitabant multi incapaces scribendi et legendi, sed valde capaces impias voces iactare. Sarto promittebat eos adiuvare discere scribere et legere sub conditione eos absistere impiis vocis iactare. Tum capellanus Salzano promovebatur ubi scripsit notum catechismum. Anno 1875 episcopus eum facebat canonicum. Tunc episcopus Mantuae consecrabatur. Pastor bonus erat pecoris suis, numquam petens aliquam dignitatem nec divitias. 1893 Cardinalis creabatur et eligebatur patriarcha Venetiae. Leone XIII mortuo Sarto Romam vehebatur affirmans: Redio vive vel mortue!

Conclave coepto I Augusto anno Domini MCMIII favoritus erat Cardinalis Rampolla, qui sub Leone XIII munere Secretarii Status functus est. Dicitur nomine imperatoris Francisci Iosephi Kniaz Cardinalem Puzyna post secundum scrutinium vetum praesentasse cuius catholici imperatores tum ius habuerunt. Sed et tertio scrutinio Rampolla maioritas eum elexit. Cum quorum necessarium non pervenire posset, patriarcha Venetii animum Cardinalium in se convertebat.

Videns suffragia augenta petit collegium: "Per Dei amorem, obliviscimini me! Deficiunt qualitates necessariae papae." Septimo scrutinio completo Ecclesia Catholica et totus mundus novum summum pontificem habebat. Sub lacrimis Iosephus Cardinalis Sarto quaestio decani Cardinalium "Acceptasne?" respondit: "Accipio, velut accipitur crux."

In prima encyclica "E supremi pontificatu" nominabat sententiam pontificatus sui importantem: Instaurare omnia in Christo. Contra modernismum vehementer proeliabatur cum encyclica "Pascendi dominici gregis" et syllabo errorum quocum damnavit opiniones quaedam de Scriptura, Apostolica Sede, Sacramentis, etc et sacramento omnes theologiae doctores adigebat, doctrinam catholicam traditionalem tantum docere.

Bene mereabatur de sacra in liturgia musica. Haud multum post coronationem, die 22 Novembris (festo Sanctae Caeciliae, patronae musicae), vulgavit Motu Proprio Inter Sollicitudines (cum Laurentio Perosi coscriptus). Anno 1908 promulgabat pueri eucharistiam admittendi esse cum annum discriminis pervenibant et id circa annum VII vitae statuibat. Videre debebat, ut res publica Francogallica legem separationis dimitteat; et hanc legem bis encyclicis "Vehementer nos" et "Une fois encore" damnabat. Eodem anno Pius X congregationi Romanae et universalis Inquisitionis (hodie Congregationi pro Doctrina Fidei) novum nomen Sacra Congregatio Sancti Officii dedit et praesentem congregationem pro Episcopis cum constitutione apostolica Sapienti Consilio a die 29 Iunii 1908 condidit.

Regnabat usque ad annnum MCMXIV. Bellum imminentem avertere non continguit, XX Augusti mortuus et depositus sub Vaticana basilica. Anno MCMLIV Pii XII decreto in librum Sanctorum adscriptus est et sanctus veneratur.

Festa: 3 Sept.

www.twitter.com/ProVaticanus

www.youtube.com/ProVaticanus