07:40
PapalMusic
2,4M
Antiphona Diviserunt sibi - Psalmus 21 Good Friday - Celebration of the Lord's Passion Vatican Basilica, 22 April 2011 Venerdì Santo - Celebrazione della Passione del Signore Basilica Vaticana, 22 …Magis
Antiphona Diviserunt sibi - Psalmus 21

Good Friday - Celebration of the Lord's Passion Vatican Basilica, 22 April 2011 Venerdì Santo - Celebrazione della Passione del Signore Basilica Vaticana, 22 Aprile 2011 Antiphona Diviserunt sibi Psalmus 21 Text: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem mean miserunt sortem 1. Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? Longe a salute mea verba rugitus mei. Deus meus, clamo per diem, et non exaudis, et nocte, et non est requies mihi. 2. Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abiectio plebis. Omnes videntes me deriserunt me; torquentes labia, moverunt caput: «Speravit in Domino: eripiat eum, salvum faciat eum, quoniam vult eum». 3. Foderunt manus meas et pedes meos, et dinumeravi omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me; diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem. Tu autem, Domine, ne elongaveris, fortitudo mea, ad adiuvandum me festina. Erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam.