PRAELECTIONES DOGMATICAE

 

De papa dubio

 

P. CHRISTIANUS PESCH SI

 

 

         Cum ecclesia ex institutione Christi sit societas essentialiter visibilis et visibile caput habere debeat, is tantum pontifex legitime electus censeri potest, qui ita electus est, ut citra dubium validitas electionis eius cognosci possit. Unde quamdiu dubium manet, utrum facta sit legitima electio necne, electus non est pontifex, nam "dubius papa habetur pro non-papa" (Bellarm., De conc. 2, 19, ad 3 arg. Gerson.). "Tempore concilii constantiensis tres fuerunt praetensi pontifices…. Unde etiam fieri potuit, ut nullus eorum esset certus pontifex atque adeo nec pontifex, quia nondum aliquis eorum erat sufficienti consensu ecclesiae receptus" (Suarez, Defensio fid. cath. 3, 18, 7). Ex hoc principio theologi communiter explicant ea, quae ad finiendum magnum schisma facta sunt in concilio constantiensi. Haec tamen explicatio ita tantum valet, si Urbanus VI ab initio erat pontifex dubius. Nam si semel legitimus pontifex erat agnitus ideoque verus pontifex, non iam potuit ab ulla auctoritate dignitate sua privari. Tota igitur quaestio ad hoc revocatur, utrum ab initio fuerit pontifex dubius necne, de qua re videndum est in historia ecclesiastica. De dubio autem iudicare debent legitimi cardinales vel, si ipsi desunt, episcopi in unum collecti.

 

         Is autem, qui sine dubio electus est pontifex legitimus, dignitatem suam non potest amittere nisi a) voluntaria resignatione, ut Coelestinus V, b) aperta haeresi, qua cessat esse membrum ecclesiae, quod tamen, quamvis ex conceptu non repugnet, reapse permitti posse a divina providentia multi theologi merito negant aut valde dubitant (cf. Pighius, De ecclesiastica hierarchia l. 4, c. 6 et 8), c) amentia, d) morte (cf. Bellarm., De Rom. Pontif. 2, 30; De conc. 1, 14; Phillips, Kirchenrecht V 714 sqq; Franzelin, De eccl. 230 sqq; I. Laurentius, Institutiones iuris eccl., ed. 3, n. 135 sqq).

 

–––––––––––

 

 

Praelectiones dogmaticae auctore Christiano Pesch S. J., Tomus I. Institutiones propaedeuticae ad sacram theologiam. (I. De Christo legato divino. II. De Ecclesia Christi. III. De locis theologicis). Editio quinta. Friburgi Brisgoviae. B. Herder. TYPOGRAPHUS EDITOR PONTIFICIUS. MCMXV (1915), pp. 355-356.

 

-----------------------------------------------------------------------------------------------------------------

Imprimi potest

 

Paulus de Chastonay S. J.

Vice-Provincialis

 

–––––––

 

Imprimatur

 

Friburgi Brisgoviae, die 12 Maii 1915

 

‡ Thomas, Archiepiscopus

 

-----------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Kraków 2007

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: