DE VERA RELIGIONE
 

SEU

 

DE CHRISTI ECCLESIA

 

EIUSQUE MUNERE DOCTRINALI

 

AUCTORE

 

P. SANCTO SCHIFFINI SI
 

––––––––

 

DISPUTATIO III

 

Quae religio capessenda

 

 

–––––––

 

SECTIO VI

 

Quaestiones reliquae huc pertinentes breviter deciduntur

 

 

––––––

 

De distinctione inter Sedem et Sedentem quoad Romanum Pontificem

 

Quaer. II.An et qualis distinctio, quoad Romanum Pontificem, concedi possit inter sedem et sedentem?

 

Respondeo. Diligenter hanc rem pertractat Franzelin (Theses de Ecclesia Christi, th. 13). Solutio facilis est, si termini rite intelligantur. Nomine scilicet Romanae Sedis intelligitur ipse primatus, prout iunctus est cum Romano episcopatu, sicut, generatim loquendo, sedis episcopalis cuiuscumque nomine significari solet complexus iurium et officiorum quae divina aut ecclesiastica institutione perenniter ita sunt disposita ut insint singulis in illo episcopatu legitimis successoribus. Sedes itaque Romana complectitur iura omnia et privilegia quae constituunt vim et rationem primatialis auctoritatis Romani episcopatus. Sedens vero appellatur persona illa quae hac episcopali et primatiali dignitate insignitur. Considerari potest materialiter et in recto, vel formaliter et in obliquo, ut fieri solet in omni termino concreto et connotativo, prout nempe vel spectetur persona ipsa quae hac dignitate pollet, vel spectatur eadem persona secundum quod tali dignitate insignitur. Iam ita manifesta est distinctio inter Sedem Romanam et sedentem materialiter spectatum. Quo sensu Leo M.: «Etsi enim diversa nonnunquam sunt merita praesulum, iura tamen permanent sedium, quibus etsi possint aemuli perturbationem aliquam fortassis inferre, non tamen possunt minuere dignitatem» (Ep. 119, c. 3, ad Maxim. Antioch.). Sin vero Romana Sedes comparetur cum sedente, formaliter et in obliquo considerato, h. e. reduplicative quatenus iure primatus insignitur, una distinctio, quae poni potest, in eo cernitur dumtaxat, quod sedes eiusque iura sint perpetua, sedens vero his iuribus non gaudeat perpetuo, sed quamdiu vivit. Unde Romani Pontifices dicuntur pro tempore existentes. Quod vero Gallicani fabulati sunt, dicentes sedem Petri esse indefectibilem in vera fide, singulos vero sedentes aliquando falli posse aut fallere etiam in definitionibus fidei et morum, perabsurda contradictio est, siquidem ponit duo contradictoria esse simul.

 

P. Sanctus Schiffini SI

 

–––––––––––

 

 

De vera Religione seu De Christi Ecclesia eiusque munere doctrinali. Auctore P. Sancto Schiffini S. I., Senis. EX OFFICINA PONTIF. S. BERNARDINI. A. D. MCMVIII (1908), pp. 473-474. (1)

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

De vera Religione seu De Christi Ecclesia eiusque munere doctrinali. Auctore P. Sancto Schiffini S. I. Senis. A. D. MCMVIII. Imprimatur.

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Notae:

(1) Cf. 1) P. Sanctus Schiffini SI, a) De veris membris Ecclesiae. b) Undenam fluit ordinaria potestas Episcoporum in greges sibi subditos. c) Num suprema potestas quae est in coetu Episcoporum in coniunctione cum Romano Pontifice sit distincta a potestate suprema quae in uno Romano Pontifice est.

 

2) Dr. Franciscus Egger, Episcopus Brixinensis et Princeps, a) De proprietatibus religionis. b) De indefectibilitate Ecclesiae. c) De necessitate Ecclesiae. d) De opere Christi. Indoles religionis christianae. e) Infideles et haeretici publici certe non sunt membra Ecclesiae.

 

3) Codex Juris Canonici, Pius Papa IV, Professio Catholicae Fidei (Wyznanie Wiary katolickiej).

 

4) S. Pius Papa X, Jusjurandum contra errores modernismi (Przysięga antymodernistyczna).

 

5) S. Pius Papa V, Catechismus Romanus ex decreto Concilii Tridentini (Katechizm rzymski według uchwały świetego Soboru Trydenckiego).

 

6) Urbanus Papa VIII, Benedictus Papa XIV, Professio Fidei Orientalibus praescripta (Wyznanie Wiary dla chrześcijan wschodnich).

 

7) Sac. Josephus Papp-Szilágyi de Illyésfalva, De electione Romani Pontificis.

 

8) D. Henricus Maria Pezzani, Codex Sanctae Catholicae Romanae Ecclesiae. Can. 26. Devius a fide catholica, haereticus, vel schismaticus eligi prohibetur in Romanum Pontificem; si eligatur nulla est electio (Kodeks Świętego Katolickiego Kościoła Rzymskiego. Kanon 26. Zakazany jest wybór na Papieża tego, kto odstąpił od wiary katolickiej, heretyka lub schizmatyka; jeśli ktoś taki zostanie wybrany, wybór jest nieważny).

 

9) P. Ferdinandus Cavallera SI, Thesaurus doctrinae catholicae ex documentis Magisterii ecclesiastici.

 

10) P. Dominicus M. Prümmer OP, Manuale iuris canonici in usum scholarum.

 

11) P. Christianus Pesch SI, a) Compendium Theologiae dogmaticae. b) De membris Ecclesiae.

 

12) S. Alphonsus Maria de Ligorio, Ecclesiae Doctor, a) Opera dogmatica. (Ex italico sermone in latinum transtulit, ad antiquas editiones castigavit notisque auxit Aloysius Walter CSsR). b) De Mariae gloriis.

 

13) Pius Papa XII, a) Litterae encyclicae "Mystici Corporis Christi" (Encyklika "Mystici Corporis Christi", O Mistycznym Ciele Chrystusa). b) Enchiridion indulgentiarum.

 

14) S. Antoninus Archiepiscopus Florentinus, Ordinis Praedicatorum, Summa Theologica. Num Papa mortuo remaneat ejus potestas. – Ad quos electio Summi Pontificis pertinet.

 

15) Albertus Nègre, Archiepiscopus Turonensis, Sacrae Theologiae Doctor, Cursus Theologiae Dogmaticae. De Romani Pontificis infallibili magisterio.

 

16) Sac. Petrus Semenenko CR, Papa semper idem sit formaliter qui et materialiter (Papież zawsze ten sam jest formalnie, co i materialnie).

 

(Notae ab ed. Ultra montes).

 

De vera Religione seu De Christi Ecclesia eiusque munere doctrinali. Auctore P. Sancto Schiffini S. I. Senis. A. D. MCMVIII.

 

( PDF )

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVIII, Kraków 2018

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: