Clicks426

Lux crucis tuae

Traditionalist
Lux crucis tuae illuminavit me, lux crucis tuae sanavit oculos caecos meos, transfixit glaciem cordis mei, implevit animam meam et exussit omnia peccata mea. Ereptus sum ex faucibus diaboli et alle…More
Lux crucis tuae illuminavit me,

lux crucis tuae sanavit oculos caecos meos,

transfixit glaciem cordis mei,

implevit animam meam et

exussit omnia peccata mea.

Ereptus sum ex faucibus diaboli

et allevatus sum per lucem crucis tuae.

Ideo gratias ago tibi propter veniam tuam,

propter magnam misericordiam et caritatem tuam.

Lux crucis tuae sit mihi sol

et perducat me ad te, Domine Jesu Christe.

Amen.