Clicks20
HerzMariae
ANGELUS (cantado en Latín) Descarga aquí las notas: assets.adobe.com/…63-16e7-473c-69a7-c75a95aa7a02 ℣. Angelus Domini nuntiavit Mariæ, ℟. Et concepit de Spiritu Sancto. Ave Maria, gratia plena,…More
ANGELUS (cantado en Latín)

Descarga aquí las notas: assets.adobe.com/…63-16e7-473c-69a7-c75a95aa7a02 ℣. Angelus Domini nuntiavit Mariæ, ℟. Et concepit de Spiritu Sancto. Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. * Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen. ℣. Ecce ancilla Domini. ℟. Fiat mihi secundum verbum tuum. Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. * Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen. ℣. Et Verbum caro factum est. ℟. Et habitavit in nobis. Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. * Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen. ℣. Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix. ℟. Ut digni efficiamur promissionibus Christi. Oremus. Gratiam tuam, quæsumus, Domine, mentibus nostris infunde; ut qui, Angelo nuntiante, Christi Filii tui incarnationem cognovimus, per passionem eius et Crucem ad resurrectionis gloriam perducamur. Per eundem Christum Dominum nostrum. ℟: Amen.