Clicks43

SVPPLICATIO AMBROSIANA

SimonK
Patrem Unigeniti et Dei Filium Genitoris ingeniti et sanctum Domini Spiritum, fidelibus animis invocamus: Kyrie eleison, Kyrie eleison. Pro sanctis Dei magni sacerdotibus et ministris, cunctisque …More
Patrem Unigeniti et Dei Filium Genitoris ingeniti et sanctum Domini Spiritum, fidelibus animis invocamus: Kyrie eleison, Kyrie eleison. Pro sanctis Dei magni sacerdotibus et ministris, cunctisque Deum verum colentibus populis, Christum Dominum supplicamus: Kyrie eleison. Pro his qui se mente et corpore propter cælorum regna castificant et spiritali labore desudant, largitorem spiritalium munerum imploramus: Kyrie eleison. Pro his quos ignorantio sui Creatoris excæcat, vel gentilium superstitio detinet, aut a fidei semitis error abducit, veritatis Dominum deprecamur: Kyrie eleison. Pro his quos prima christiani nominis initiavit agnitio, quos iam desiderium gratiæ cælestis accendit, omnipotentis Dei misericordiam obsecramus: Kyrie eleison. Pro universis recte tractantibus verbum veritatis, multiformem Verbi Dei sapientiam peculiariter obsecramus: Kyrie eleison. Pro his quos humanæ fragilitatis infirmitas et quos nequtiæ spiritalis invidia, vel varius sæculi error ivolvit, Redemptoris nostri misericordiam imploramus: Kyrie eleison. Pro his quos peregrinationis necessitas, aut iniquæ potestatis oppressio, vel hostilitatis vexat ærumna, Salvatorem Dominum supplicamus: Kyrie eleison.