Tesa
Viri Galilæi, quid admiramini aspicientes in cælum? alleluja: quemadmodum vidistis eum ascendentem in cælum, ita veniet, alleluja, alleluja, alleluja. (Ps. 46, 2) Omnes gentes, plaudite manibus: jubilate Deo in voce exsultationis.
V Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen