01:22
quia. Heilige Messe in der außerordentlichen Form des Römischen Ritus missa cantata - Amt Pfarrkirche Penzing St. Jakob Sonntag, 18 Uhr 30 Einwanggasse 30a 1140 Wien missa lecta - stille Messe …More
quia.
Heilige Messe in der außerordentlichen Form des Römischen Ritus
missa cantata - Amt
Pfarrkirche Penzing St. Jakob
Sonntag, 18 Uhr 30
Einwanggasse 30a
1140 Wien
missa lecta - stille Messe Rochuskapelle Pfarre Penzing St. Jakob Dienstag und Donnerstag, 18 Uhr 30 Penzinger Straße 70 1140 Wien www.tradiwaberl.com
sestertiarius
latinitatis amicis salutem dico plurimam.
verba sacerdotis venerabilis Vindobonensis, qui „Tradiwaberl“ nomen sibi imposuit, novissima perscrutans rationem maxime, orationem minus probandam puto. etsi dictum, quod est „quia prima, quia unica, quia ultima“, mihi fuit plane ignotum nec iam inveniri a me potuit in libris doctis vel fontibus interretialibus, tamen mihi persuasum est vocem „quia“ …More
latinitatis amicis salutem dico plurimam.

verba sacerdotis venerabilis Vindobonensis, qui „Tradiwaberl“ nomen sibi imposuit, novissima perscrutans rationem maxime, orationem minus probandam puto. etsi dictum, quod est „quia prima, quia unica, quia ultima“, mihi fuit plane ignotum nec iam inveniri a me potuit in libris doctis vel fontibus interretialibus, tamen mihi persuasum est vocem „quia“ theodisce redditam numquam accipere notionem a Tradiwaberl propositam, qualis est „als (wäre), wie wenn (wäre)“. quam notionem, ut scitis, praebet vox „quasi“ specie dissimilis, vero litteris fere similis ac „quia“. confuditne, rogo vos, Tradiwaberl - certe motu proprio suaque voluntate, scilicet personam „presbyteris proletarii“ capiti induens! - coniunctionem „quia“ cum altera „quasi“, ita ut sit intellegendum „quasi prima esset missa (vel dies)“ eqs.? an huius elliptikòs
dicti est alius sensus? si enim non verbum „missa“ suppleremus subiectum, sed e. g. „spes“ vel „fides“ vel „Ecclesia“, sententiae structura esset haec: „quia prima fuit (spes), quia unica est (spes), quia ultima erit (spes)“. quibus enuntiatis secundariis per „quia“ introductis tunc possimus subiungere primarium tale, quale „ideo missam (latinam!) celebrare opus est cottidianam“.

quid cogitatis vos, amici, de re?