03:11
nmwb2004
549

Salve Regina (Gregorian Chant - Carthusian Rite)

Salve, Regina, mater misericordiae: Vita, dulcedo, et spes nostra, salve. Ad te clamamus, exsules, filii Hevae. Ad te suspiramus, gementes et flentes in hac lacrimarum valle. Eia ergo, Advocata nostr…More
Salve, Regina, mater misericordiae:
Vita, dulcedo, et spes nostra, salve.
Ad te clamamus, exsules, filii Hevae.
Ad te suspiramus, gementes et flentes
in hac lacrimarum valle.
Eia ergo, Advocata nostra,
illos tuos misericordes oculos
ad nos converte. Et Iesum, benedictum fructum ventris tui, nobis, post hoc exsilium ostende. O clemens: O pia: O dulcis Virgo Maria.