warrengrubert
147
Inter sodalicia Lettera apostolica di Benedetto XV. Per chi conosce il latino ho trovato il testo della lettera apostolica di Benedetto XV INTER SODALICIA. Articolo interessante sul tema Santa Maria …More
Inter sodalicia Lettera apostolica di Benedetto XV.

Per chi conosce il latino ho trovato il testo della lettera apostolica di Benedetto XV INTER SODALICIA.
Articolo interessante sul tema Santa Maria Corredentrice qui:
www.corsiadeiservi.it
www.corsiadeiservi.it

Inter sodalicia
Lettera apostolica di Benedetto XV sulla cooperazione di Maria alla Redenzione del 22 marzo 1918. Si tratta di un documento in apparenza minuscolo: una breve lettera rivolta alla romana Confraternita di Nostra Signora della Buona morte in data 22 marzo 1918. In realtà è molto importante perché il papa, facendo eco al suo predecessore Pio X, si pronuncia per la prima volta nella storia del magistero papale in modo chiaro e si direbbe "formale" in favore della dottrina che sostiene la cooperazione di Maria alla Redenzione di Cristo compiuta sulla Croce, con la sua partecipazione mistica alla immolazione del Figlio per placare la divina giustizia. Ecco un brano della lettera: “....Che proprio l'Addolorata venga eletta e invocata come Patrona di una buona morte, corrisponde meravigliosamente alla dottrina cattolica e alla pia tradizione della Chiesa....Perché i Dottori ritengono concordemente che, se la Beatissima Vergine non ha apparentemente avuto partecipazione alcuna alla vita pubblica di Gesù Cristo, e riappare, poi, all'improvviso, sulla via del Calvario e sotto la Croce, ella non vi può essere stata presente senza un disegno divino. Perché così ella soffrì e quasi morì con il Figlio suo sofferente e morente, così rinunciò per la salvezza degli uomini ai suoi diritti di madre su questo Figlio e lo immolò per placare la divina giustizia, sicché si può dire, a ragione, che ella abbia redento con Cristo il genere umano. Evidentemente per questa ragione tutte le diverse grazie del tesoro della redenzione vengono anche distribuite attraverso le mani dell'Addolorata.…”.

Ecco un brano della lettera: «Che proprio l'Addolorata venga eletta e invocata come Patrona di una buona morte, corrisponde meravigliosamente alla dottrina cattolica e alla pia tradizione della Chiesa....Perché i Dottori ritengono concordemente che, se la Beatissima Vergine non ha apparentemente avuto partecipazione alcuna alla vita pubblica di Gesù Cristo, e riappare, poi, all'improvviso, sulla via del Calvario e sotto la Croce, ella non vi può essere stata presente senza un disegno divino. Perché così ella soffrì e quasi morì con il Figlio suo sofferente e morente, così rinunciò per la salvezza degli uomini ai suoi diritti di madre su questo Figlio e lo immolò per placare la divina giustizia, sicché si può dire, a ragione, che ella abbia redento con Cristo il genere umano. Evidentemente per questa ragione tutte le diverse grazie del tesoro della redenzione vengono anche distribuite attraverso le mani dell'Addolorata».

www.latheotokos.it

+++++++++++++++++++++++++++++++++++++++++++++++++++++++++++

SODALITATI NOSTRAE DOMINAE A BONA MORTE DIEBUS QUIBUSDAM PESTIS,
ET CHRISTIFIDELIBUS OMNIBUS CERTAS QUASDAM PRECES AD SANCTAM
MORTEM ASSEQUENDAM RECITANTIBUS INDULGENTIAE PLENARIAE AC PAR-
TIALES CONCEDUNTUR.

BENEDICTUS PP. XV

Ad perpetuam rei memoriam. — Inter sodalicia, quae B. Mariae
Virginis cultum simulque spirituales Christifidelium utilitates provehunt, Sodalitas titulo Nostrae Dominae a bona morte, a Presbyteris Sanctae Mariae (de Tinchebray) haud ita multo ante condita, honestissimum sane locum obtinet, si perpendas quo ea consilio moveatur et
quam late per orbem, cum summa fructuum ubertate, sit ad hunc
diem propagata. Qui enim in eam cooptantur, illud sibi ex instituto
legibusque societatis proponunt, ut Virginem Perdolentem colant colen-
damque ab omnibus curent, et sic merita precum et dolorum eiusdem
Virginis, ad Crucem Iesu stantis, Deo repraesentent iisque confidant,
ut gratiam perseverantiae in christiana fide et moribus vel reditus ad
bonam frugem, ac praesertim sanctae in Christi osculo mortis, a qua
pendet aeterna beatitas, sibi aliisve impetrent. Quod autem Virgo Perdolens bonae mortis Patrona deligitur atque invocatur, id cum mirifice
doctrinae catholicae pioque Ecclesiae sensui respondet, tum spe innititur
recte feliciterque collocata. Enimvero tradunt communiter Ecclesiae
Doctores, B. Mariam Virginem, quae a vita Iesu Christi publica veluti
abesse visa est, si Ipsi mortem oppetenti et Cruci suffixo adfuit, non
sine divino consilio adfuisse. Scilicet ita cum Filio patiente et monente
passa est et paene commortua, sic materna in Filium iura pro homi-
num salute abdicavit placandaeque Dei iustitiae, quantum ad se pertinebat, Filium immolavit, ut dici merito queat, Ipsam cum Christo
humanum genus redemisse. Quod si hac plane de causa, quas e Redemptionis thesauro gratias omne genus percipimus, eae ipsius Perdolentis
Virginis veluti e manibus ministrantur, nemo non videt, sanctum hominum decessum ab Ea ipsa exspectandum esse, quandoquidem praecipuo hoc dono Redemptionis opus in unoquoque homine efficienter perpetuumque in modum completur. Liquet item, Virginem Perdolentem, utpote quae, a Iesu Christo universorum hominum Mater constituta, eos tamquam infinitae caritatis testamento sibi relictos acceperit officiumque tuendae spiritualis eorum vitae materna benignitate expleat, facere non
posse quin carissimis ex adoptione filiis eo temporis momento studiosius opituletur, quo de eorum salute ac sanctitate agitur in sempiternum aevum confirmanda. Quare Ecclesia ipsa pluribus liturgicis precib us a B. Maria Virgine efflagitat, ut hominibus instante morte conflictantibus misericors adsit ; constantissima vero apud christifideles opinio est, diuturno probata experimento, quotquot eadem Virgine utantur Patrona, eos haud esse in aeternum perituros. Neque igitur mirari licet
si Sodalitati Nostrae Dominae a bona morte, quam memoravimus, iam
quingenta fidelium millia, ex utroque sexu atque ex omni ordine civium,
adscripti sunt, cum eadem tam opportuna temporibusque congruens
videatur; dolendum enim est, nimis multos hodie ex Ecclesiae filiis, ut
eos praetereamus qui fidem abiecerunt vel christiana prorsus neglegunt
officia, ita negotiis ac fluxis inanibusque mundi deliciis implicari, ut ex
saluberrima mortis cogitatione ne sollicitudinem quidem capiant aut
ab ea mentem animumque de industria avertere studeant. Eiusmodi
propterea Sodalitatem, quam iure dixeris bonae mortis apostolatum persequi, non modo complures S. R. E. Cardinales et catholici orbis Episcopi vehementer probarunt, sed etiam fel. rec. decessor Noster Pius X
singulari complexus est benevolentia atque ubere auxit gratiarum copia;
neque eam minoris, quam idem Pontifex habuerit, Nosmetipsi facimus,
neque minus largiter providentissimae eiusdem operae suffragari parati
animo sumus. Cuius quidem voluntatis Nostrae, paulo post quam Pontificatum, miserentis Dei consilio, suscepimus, Litteris ad dilectum filium Moderatorem generalem Congregationis Sacerdotum a Sancta Maria
scriptis, luculentum edidimus testimonium, atque alterum aeque per-
spicuum mox edituri sumus, bona certaque spe ducti, eosdem a Sancta
Maria Presbyteros, quibus bonae mortis apostolatus
commissus auspicato est, sic munere suo, tamquam peculiari ac proprio, perfuncturos esse ut, Episcopis, curionibus et zelatoribus,
quos vocant, ad rem adiuvantibus, latius per universum terrarum orbem Sodalitatem provehant et pretiosam in conspectu Domini mortem fidelibus quam plurimis
ab Augusta Patrona impetrent. Cum igitur dilectus filius Henricus
Rondet, eiusdem Congregationis Procurator generalis, supplices Nobis
adhibuerit preces, ut indulgentiis a proximo Decessore Nostro Sodalitati Nostrae Dominae a bona morte concessis nonnullas alias adiicere
de Apostolica benignitate vellemus, piis eiusmodi votis, pro Nostra in
Virginem Perdolentem pietate propensoque in opus tam frugiferum
studio, obsecundandum censuimus. Itaque de omnipotentis Dei misericordia ac Bb. Petri et Pauli Apostolorum Eius auctoritate confisi,
audito dilecto Filio Nostro Cardinali Poenitentiario Maiore, omnibus ac
singulis fidelibus eidem Sodalitati Nostrae Dominae a bona morte tam
adscriptis quam in posterum adscribendis, qui, rite confessi ac sacra
Synaxi refecti, diebus festis Nostrae Dominae ab agonizantibus, idest die
xi mensis maii, Apparitionis S. Michaelis Archangeli, i. e. die VIII
eiusdem mensis, Dedicationis S. Michaelis Archangeli, i. e. die xxix mensis septem-
bris, a meridie diei praecedentis ad mediam usque noctem eorumdem
dierum festorum, quamlibet ecclesiam vel quodvis publicum oratorium
visitaverint, ibique pro christianorum principum concordia, haeresum
exstirpatione, peccatorum conversione ac Sanctae Matris Ecclesiae exal-
tatione pias ad Deum preces effuderint, quo die postremum ex prae-
scriptis opus expleverint, plenariam omnium peccatorum suorum indul-
gentiam ac remissionem in Domino concedimus. Quodsi iidem sodales
confiteri ac caelestibus recreari dapibus nequiverint, iis, loco plenariae,
indulgentiam septem annorum totidemque quadragenarum, modo, ut
supra, quodlibet templum vel publicum oratorium per eos dies visitent
atque -ad Summi Pontificis mentem preces fundant, misericorditer in
Domino largimur. Praeterea, eadem auctoritate Nostra, omnibus ac
singulis fidelibus, quamquam Sodalitati non adscriptis, in unaquaque
e septem continuis feriis sextis utrumque diem festum Virginis Perdolentis proxime antecedentibus, si confessi ac sacra Synaxi refecti, septies
Pater, Ave, Gloria
recitaverint, plenariam; quoties novendialem piam
exercitationem expleverint, in qua, ad exposcendam sancti decessus
gratiam, recitatur cotidie precula
Recordare, Virgo,
ad exemplar Lit-
teris hisce Nostris subiectum et in tabulario Cancellariae Brevium Apo-
stolicorum asservandum, modo admissa rite expiaverint iet caelesti se
pabulo refecerint, item plenariam; hac ipsa postrema condicione, semel
in mense, si cotidie Rhythmum recitaverint
Ave, Mater dolorosa,
hisce
Litteris Nostris pariter adiectum et in tabulario, quod diximus, custo-
diendum, item, quo die ultimum ex iniunctis opus expleverint, plena-
riam omnium peccatorum suorum indulgentiam ac remissionem concedi-
mus ac largimur. Ad haec, omnibus ac singulis fidelibus, quamvis e Soda-
litate non sint, in unaquaque e sextis feriis, de quibus superius, si septies
Pater, Ave, Gloria
recitaverint, septem annos totidemque quadragenas;
pro singulis memoratae novendialis exercitationis diebus, trecentos dies;
quoties Rhythmum praedictum recitent, item trecentos dies de numero
poenalium, in forma Ecclesiae solita, expungimus. Porro volumus,
iisdem omnibus sodalibus et christifidelibus liceat plenariis ac partia-
libus indulgentiis, quas largiti sumus, vita functorum labes poenasque
expiare. Decernentes praesentes Litteras firmas, validas et efficaces
semper exstare ac permanere, suosque plenarios et integros effectus
sortiri atque obtinere, et illis ad quos spectant aut spectare poterunt
in omnibus et per omnia plenissime suffragari, sicque in praemissis
definiri ac iudicari debere, atque irritum atque inane fore si secus
super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter aut ignoranter conti-
gerit attentari. Praesentibus perpetuo valituris. Contrariis non obstan-
tibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die XXII

mensis martii, Septem Dolorum B. M. V. festo, anno MCMXVIII, Pontificatus Nostri quarto.
P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

Acta Benedicti PP. XV
IN A.A.S. 10 1918
Pag. 181-184

www.vatican.va