07:29
Adoro Te devote. Adoro Te devote, latens Deitas, Quae sub his figuris vere latitas: Tibi se cor meum totum subiicit, Quia te contemplans totum deficit. Visus, tactus, gustus in te fallitur, Sed auditu …Altro
Adoro Te devote.

Adoro Te devote, latens Deitas,
Quae sub his figuris vere latitas:
Tibi se cor meum totum subiicit,
Quia te contemplans totum deficit.
Visus, tactus, gustus in te fallitur,
Sed auditu solo tuto creditur.
Credo quidquid dixit Dei Filius:
Nil hoc verbo Veritatis verius.
In cruce latebat sola Deitas,
At hic latet simul et humanitas;
Ambo tamen credens atque confitens,
Peto quod petivit latro paenitens.
Plagas, sicut Thomas, non intueor;
Deum tamen meum te confiteor.
Fac me tibi semper magis credere,
In te spem habere, te diligere.
O memoriale mortis Domini!
Panis vivus, vitam praestans homini!
Praesta meae menti de te vivere
Et te illi semper dulce sapere.
Pie pellicane, Iesu Domine,
Me immundum munda tuo sanguine.
Cuius una stilla salvum facere
Totum mundum quit ab omni scelere.
Iesu, quem velatum nunc aspicio,
Oro fiat illud quod tam sitio;
Ut te revelata cernens facie,
Visu sim beatus tuae gloriae.
Amen.
prince0357
Penso anche questa communita religiosa traditionale e gia distrutta.
Marziale
Avevo postato questo bel video un paio di mesi fa ma i miei post rimangono sempre misteriosamente cementati nella mia casella, rimanendo interiormente inespressi. Creati per esser di concime, vengono concimati.
Un volere che è potere inceppa il meccanismo e il seme gettato rimane inerme ed inerte non germogliando polloni ma solitari rizomi.
Marziale
Francesco Federico
Non so che dirle: questo è un video postato da Arturo Pagotto su youtube nel 2009. quando era felicemente regnate il nostro Papa Benedetto.
www.youtube.com/watch
Laudetur Jesus Christus !Altro
Non so che dirle: questo è un video postato da Arturo Pagotto su youtube nel 2009. quando era felicemente regnate il nostro Papa Benedetto.
www.youtube.com/watch

Laudetur Jesus Christus !
Marziale
Nunc et semper in saecula saeculorum